CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1473     View  [Back]
Charta qua Tiericus et uxor ejus Engi dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Salustriaco.
Sacrosancte Dei eclesie que est hin onore beati Petri apostoli Cluniensis, quem domnus Maiolus abba ad regendum abere videtur. Igitur ego, in Dei nomen, Tiericus et uxor sua Engi, pro amore et bone voluntate, pro remedium animas nostras vel parentorum meorum, donavimus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt sitas in pago Matisconensis, in agro Fusciacense, in villa Sulustriaco: oc est vinea et mansus indominicatus, pratis, silvis, omnia ex omnia, quiquid visus fui abere, quisitum, ad inquirendum, totum ad ipsa casa Dei donamus; quamdiu nos vivimus usum et fructum, post nostrum dicessum ad ipsa casa Dei pervenit, et faciant rectores quiquid facere voluerint; in quisque annos in vestituria sextarios VI de musto persolvat. Si quis vero, ullus omo de eredibus nostris, qui contra donacione ista calumniare voluerint, auri libras VI conponat, firma stabilis permaneat, constipulacione subnixa. S. ego Tiericus [et] uxor sua Engi, qui donacione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Anschericus. S. Giroldus. S. Rotbertus. S. Deodadus. S. Bernardus. S. Bermundus. S. Rolannus. Data per manu Duranni, scrisit, datavit die sabati, mense marcio, annos XXV regnante Lotario rege.
(Au dos:) Teudericus de Salustriaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung