CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1474     View  [Back]
Charta qua Gausfredus comes uxorque ejus Adeleidis et Hugo, Lamberti comitis filius, dant monasterio Cluniacensi vineas sitas in fine Jemulacensi.
Mundi termino appropinquante, ruinis crebrescentibus, jam certe signa manifestantur. Idcirco ego Gausfredus, comes, atque uxor mea Adeleidis, atque Hugo, filius Lanberti comitis, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abba, pro remedio animarum nostrarum, quasdam res nostras quæ nobis obvenerunt ex parte Aganonis levitæ; et sunt ipsæ res sitæ in pago Cabilonensi, in fine Jemulacense, ubi a Fusciaco vocatur: hoc sunt vineæ quas de Hebreis adquisivit ipse Aganus; et est ipsa vinea quam Teudbaldus plantavit atque ædificavit, et alia vinea simul tenente, et terminant de uno latus terra Sancti Petri, et de alio latus Bonæfiliæ, et ad heredes Vulberti, et de superiori fronte terra Sancti Petri, et de subteriori via publica. Alia quoque vinea terminat de uno latere terra Bonæfiliæ, et de alio latere terra Aynonis et Jodzeldis, de superiori vero fronte terra Sancti Petri, et de subteriore terra Hebreorum. Alia vero vinea quæ in Pradilis vocat, terminat de uno latere terra Sancti Petri, et de alio latere terra Sismundi et fratris ejus, de superiori fronte Aynonis et Jodzeldis, et de subteriori terra Ainonis et Jodzeldis ac Sancti Petri. Donamus etiam et alias duas vineas quas Ingelgarius, presbiter, Aynoni contulit, que sunt in ipso loco sitę. Iterum etiam donamus aliam vineam quæ est in ipso loco sita Grandis Camera, raxiam unam, et terminat de uno latere terra Sancti Petri, et de alio similiter Sancti Petri et Emmonis, de superiori etiam fronte ipsius Emmonis, et de subteriori Sismundi et fratris ejus. Istas res denominatas atque suprascriptas donamus, sicut jam diximus, ad prefatum locum, pro remedio animarum nostrarum atque ipsius Aynonis, qui nobis has res contulit; et volumus insuper ut heę res semper sint in alimonia fratrum Cluniensium, ut semper omnibus diebus habeant rationem pro nobis preces effundere et pauperes pro nobis recreare. Si quis vero, nos ipsi, aut ulla intromissa persona, contra hanc donationem venerit, iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum, nisi emendaverit; cogente etiam potestate, auri libras V persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum Gausfredi, comitis, et uxoris ejus Adaleidis et Hugonis, filii ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. Signum Heldradi. Signum Odulgarii. Signum Sulpicii. Signum Dimonis. Signum Rodberti. Signum Vualterii. Signum Marchoardi. Signum Hugonis. Data mense martio, anno XXXIIII Hlotharii regis. Vuarnerius, ad vicem cancellarii, recognovit.
(Au dos:) Gausfredi comitis, in pago Cabilonensis, de vineis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung