CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1475     View  [Back]
Charta qua Narduinus dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum et servos in villa Burziaco.
Previdens humani generis redemtor fragilitatem suorum fidelium, hoc genus remedium contulit gratuito munere, ut ex rebus temporalibus quas jure possident, eternam vitam, si eas bene dispertiant, valeant promereri. Unde ego Narduinus, hujus rei gratiam cupiens adimplere, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in villa Burziaco, in ipsa villa: hoc est mansum indominicatum et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, campis, silvis, vineis, pratis et aquis aquarumque decursibus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum et integrum; hunc ergo mansum a die presenti dono adque transfundo, cetera autem post meum discessum ad jam dictum locum pervenient. Dono etiam et servum, nomine Rotlannum, cum uxore et infantibus suis. Si quis contra hanc donationis cartam scindere vel calumniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, nisi ad emendationem venerit, insuper etiam, cohactus potestate, auri libras III persolvat; et inantea firma estabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publicæ. S. Narduinus et uxoris ejus Aldalgar, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Gauzmarus. S. Girbaldi. S. Raaymbaldi. S. Constantii. S. Fulcradi. S. Ingeldradi. S. Ramnaldi. S. Girbaldi. S. Adalgerii. Data mense martio, anno XXXIIII Lotharii regis. Atto scripsit.
(Au dos:) Narduinus in Burziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung