CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1476     View  [Back]
Charta qua Bovo sacerdos dat monasterio Cluniacensi curtilum et servum in villa Poliaco.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus fidelibus quod ego Bovo, indignus sacerdos, peccatorum meorum enormitatem agnoscens, simulque penas ignis eterni evadere cupiens, sanctorumque consortia habere desiderans, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, ubi preesse videtur donnus abba Maiolus, quasdam res meas quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Poliaco: hoc est curtilum unum cum omnibus vineis ad ipsum pertinentibus, et cum omnibus quę in ipsa villa ego et omnes heredes mei habere videmur. Dono etiam et servum, nomine Rotbertum, in servitio monachorum Sancti Petri. Has ergo res denominatas dono ad prefatum locum, ut a die presenti faciant ipsi monachi quicquid voluerint. Qui autem calumpniare vel scindere hanc cartam a me libentissime factam presumpserit, iram incurrat Dei omnipotentis et omnium sanctorum, nisi emendaverit; insuper, cogente potestate, auri libras III persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Bovonis, qui fieri et firmare rogavit. S. Ermenaldi. S. Ermenardi. S. Johannis. S. Winitrudis. S. Vulberti. S. Aydoardi. Data mense martio, anno XXXIIII Lotharii regis. Warnerius scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung