CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1477     View  [Back]
Charta qua Gosmarus dat monasterio Cluniacensi vineam et duos curtilos in villa Curmantiaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis cenobii constitutos. Ego igitur, in Dei nomine, Gosmarus dono Deo et jam dictis apostolis, pro remedio anime meę et omnium parentum meorum, [res] que sunt site in pago Augustidunensi, in villa Curmantiaco: hoc est vineam unam et duos curtilos, qui terminant a medio die et a sero terra Girardi, a mane de ipsa hereditate, a circio terra Sanctę Marię; ea ratione ut quandiu vivo et possideam et teneam, et singulis annis, in vestitura, in festivitate sancti Petri, VIII denarios persolvam. Si quis vero hanc donationis cartam violare vel scindere in alico voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, habeatque partem cum his qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» nisi ad emendationem venerit; insuper etiam coactus potestate, auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Gosmari, qui fieri et firmari rogavit. S. Narduini, Rainaldi, Girbaldi, Adalgerii, Maimbaldi, Constantii, Fulcradi. S. Ingeldradi. Data mense martio, anno tricesimo IIII Lotharii regis. Uduldricus, ad vicem cancellarii, recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung