CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1478     View  [Back]
Charta qua Ritboldus et uxor ejus Eldeburgis dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Moadgius.
Sacrosancte Dei eclesia qui est constructa in comitatu Matisconensis, in Cluniaco monasterio, hubi domnus Maiolus abbas preesse videtur, in honore beate Dei genitricis virginis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli. Ego igitur Ritboldus et uxor mea Eldeburgis donamus Deo et beate Dei genitricis Marie et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, vineam I in loco qui dicitur Caponaria. Est ipsa vinea in villa Moadgius, pro remedium anime nostre, seu vel parentum nostrorum. Habet ipsa vinea fines vel terminaciones a mano terra Odoni, a medio die terra femina Cara, a sero terra Aaleis femina, a certio terra Aldrico: tali vero ratione ego Ritboldus dono vineam jam dictam, quamdiu advixero teneam et possideam, et omni anno in vestitura sextarios IIII de vino de ipsa vinea ad supradictum locum persolvam; post meum quoque discessum, ipsa vinea sine ulla contradictione ad locum supradictum perveniat. Si quis vero, ego ipse, a[u] ullus de heredibus meis, qui contra carta helemosina ista ire agere vel inquietare voluerit, non valeat vindicare quod repetid, {corr: repetit} sed componat tantum et alium tantum quantum ipsas res eo tempore melioratas valere potuerint, ibidem intromittat; et postea firma estabilis permaneat, constipulatione quoque subnixa. S. Ritboldi et uxoris sue Eldeburgis, qui carta ista fieri et firmare rogaverunt, in manus illorum firma. S. Amblardi, levita. S. Umberti, levita. S. Bernoni, levita. S. Gerardi, presbiteri. S. Bernardi, presbiteri. S. Gerardi, presbiteri. S. Adalelmi. S. Duranni. S. Adalard et Rotbertus, filii Ritboldi, firmaverunt. Data per manum Aldoni, ad vicem Landrici, feria V, VIII kal. maii, anno XXIIII regnante Lotario rege feliciter.
(Au dos:) Ritbaldi in villa Modongi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung