CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1479     View  [Back]
Charta qua Teoscenda cum filiis suis dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ viri sui Eldevualdi, quasdam res in villis Beira, Pruelingias et Castello.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cœnobii, quod domnus Maiolus abba regere videtur. Ego Teoscenda et filii mei Algerius et Arlebaldus atque Mainbodus, donamus Deo et ejus apostolis aliquid ex rebus nostris, pro anima senioris mei Eldevualt, hoc est campum unum in villa Beira; et terminat ipse campus a mane et a media die et [a] sero terra Sancti Petri, a cercia terra francorum: et pratum unum subtus villa Pruelengias, et ipsum ex omni parte terminat terra Sancti Petri: et alterum pratum in villa Castello, quod vocatur Buiat, et ipsum a mane terminatur a [mane] pratis Vuarulfi, a media die et a sero atque a cercio de ipsa hereditate; et sunt ipse res site in pago Matisconensi, in agro Calumniacensi, in villa que dicitur Biera. Has res denominatas donamus ad prefatum monasterium, ut in futuro judicio pius Dominus animæ senioris mei misereri dignetur; et ab hodierna die de ipsis rebus habitatores supradicti loci quicquid voluerint faciant. Si quis autem hanc donacionem calumniare voluerit, potestate coactus, auri libram unam persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Teoscende et filiis ejus Algerii et Arlebaldi atque Mainbodi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Rannaldi. S. Bernardi. S. Magberti. S. Ingelberti. S. Arnulfi. S. Eldini. S. Livonis. S. Galemani. S. Aymonis. Data mense aprelio, anno XXXIIII Hlothario regnante rege. Constancius, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Teoscenda in Biierias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung