CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1480     View  [Back]
Charta qua Rotrudis, filia Maalberti et Fulcrendis, dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum in villa Floriaco, villam Valeliam, etc.
Divinitus procuratum est ut fideles quique de reditibus quas juste adquisierint, si eas recte dispertiant, valeant procul dubio ęterna premia promereri. Quapropter noverint universi fideles, presentes scilicet atque futuri, quod ego Rotrudis, recogitans enormitatem meorum peccaminum, simulque parentum meorum, patris mei scilicet Maalberti atque matris meę Fulcrendis, fratris mei etiam Unberti, qui mihi vuadium suum commisit, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, in elemosina, quasdam res juris mei quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Floriaco: hoc est mansum indominicatum, ubi Adalulfus residet, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, campis, vineis, pratis, silvis, usque ad inquirendum. Dono etiam villam Valeliam, totam ad integrum, cum suis apenditiis; et dono in villa Ororo unam vineam quę terminatur a mane terra Aynonis et ad suos heres, a medio die via publica, a sero terra Ansedei, a cirtio terra francorum, ad integrum dono. Et iterum dono in villa Cavaniaco unam vineam quę terminatur a mane terra Leotaldi, a medio die via publica, a sero et a cirtio terra Bosonis. Mulnarem etiam simili modo dono. Has etiam res denominatas dono pro remedio animę meę ac parentum meorum supradictorum, ut pius Dominus nobis in suo judicio remunerator appareat; et eo tenore hoc facio, ut quandiu vixero, teneam et possideam, excepto hoc de Cavaniaco et Mulnario. Et singulis annis, in vestitura, V solidos persolvam. Si quis autem contra hanc donationem venire voluerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum, nisi ad emendationem venerit; juxta etiam mundanam legem auri libras V persolvat. S. Rotrudis, quę fieri et firmare rogavit. S. Arberti. S. Beringarii. S. Dominici. S. Servati. S. Wilelmi. S. Andreę. S. Landadi. Data mense aprili, anno XXXIIII Lotharii regis Francorum. Rothardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung