CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1486     View  [Back]
Charta permutationis cujusdam vineæ et mansi in villa Seia inter monachos Cluniacenses et Davidem.
Placuit atque convenit inter venerabilem abbatem Maiolum et fratres Clunienses, necnon etiam cuidam viro, nomine David, ut inter se quasdam terras scamiarent, quod et ita fecerunt. In primis domnus Maiolus, cum consensu fratrum, donat in pago Matisconensi, in agro Laliacense, in villa Seia, vinea cum curtilo; terminat ipsa a mane terra David, a media die terra Sancti Vuincenti, a sero et a cercio via publica: ea racione ut quamdiu vixerit teneat, post ejus discessum ad nos revertatur. Econtra donat nobis ipse David in ipsa villa mansum unum cum curtilo et vinea simul tenente; a mane terminatur vinea Sancti Petri, a media die terra Tiscelini, a sero terra Sancti Vincentii, a cercio via publica. Item donat nobis in ipsa villa aliam vineam; a mane eadem vinea terra ipsius terminatur, a media die et a sero atque cercio terra Sancti Petri. Ita has res denominatas donat ut fratres supradicti a presenti die ex istis rebus faciant quicquid facere voluerint. Si quis autem, quod minime credimus, hanc donacionem calumpniare presumpserit, non vindicat quod repetit, set coactus auri libras tres componat, et hec donacio firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Cluniaco publicæ. S. David, qui fieri et firmare rogavit. S. Eusebiæ, qui consensit. S. Bernardi. S. Albaldi. S. Petri. Item S. Petri, item Bernardi. S. Adrici. S. Johannis. Data mense maio, anno XXXIIII regnante Lhotario rege. Constancius, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) David in Seia, scammium cum domno Maiolo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung