CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1487     View  [Back]
Charta qua David, consentiente Eusebia, dat monasterio Cluniacensi mansum cum curtilo et vinea in villa Seia.
Sacro et sancto et exorabili loco Cluniaco, ubi donnus Maiolus, abbas venerabilis, preesse videtur. Ego David dono Deo et apostolis ejus Petro et Paulo mansum unum cum curtilo et vinea simul tenente, in pago Matisconensi, in agro Liliacense, in villa quę dicitur Seia, pro remedium animę meę ac parentum meorum. Habet vero istas terminationes: a mane terminatur vinea Leutbranni, a medio die terra Rannulfi, a sero atque a cercio via publica; ea autem [ratione] hęc dono, ut quamdiu vixero teneam, et post meum discessum ad predictum perveniat locum. Si quis vero, quod minime credimus, contra hanc donationem calumpniare presumpserit, non vindicet quod repetit, sed coactus auri libras tres componat, et ista donatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum David, qui fieri et firmare rogavit. Signum Eusebię, quę consensit. S. Bernardi et Adalbaldi et Petri et iterum Petri, item Bernardi, Aldrici et Johannis. Data mense maio, regnante Lothario rege anno XXXIIII. Constantius, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung