CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1488     View  [Back]
Charta qua Rothardus dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Rufiaco.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, quem domnus Maiolus, abbas, regere videtur. Ego Rothardus, in Dei nomine, dono sanctis predictis apostolis atque jam dicto loco Deoque ibidem servientibus monachis aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Rufiaco: hoc est vinea quę terminat a mane et a medio die et a certio terra Sancti Petri, a sero via publica, ea ratione ut quamdiu vixero teneam, et, tempus vindemię, sex sextarios vini in censu persolvam, sed post meum decessum ad predictum redeat locum. Si quis hanc donationem calumpniare voluerit, non vindicet quod repetit, sed coactus auri libras duas componat; carta vero ista firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publicę. S. Rothardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Bertini et Idgerii et Constantii et Leudbaldi et Constabuli et item Constaboli et Petri et Ingelberti et Rothardi et Arnulfi. Data mense maio, anno XXXo IIIIo regnante Lothario rege. Constantius, ad vicem cancellarii, recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung