CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1489     View  [Back]
Charta qua Eusebia dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ viri sui Seini, mansum in villa Seia.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, ubi domnus Maiolus, humilis abba, preesse videtur. Ego Eusebia dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, mansum unum cum curtilo et vinea simul tenente, pro anima senioris mei Seini et mea, et omnium parentum nostrorum, in pago Matisconensi, in agro Laliacense, in villa Seia; habet terminaciones a mane vinea Sancti Petri, a media die prato Sancti Petri, a sero via publica, atque a cercio vinea Albaldi: ea ratione dono ut quamdiu ego Eusebia vixero teneam, et post meum discessum ad supradictum locum perveniat. Si quis vero hanc donationem, quam minime credimus, calumpniare presumpserit, non vindicat quod repetit, set coactus auri libras tres componat, et exinde firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Eusebiæ, qui firmare et fieri rogavit. S. David. S. Bernardi. S. Albaldi. S. Petri. Item S. Petri, item Bernardi. S. Aldrici. S. Johannis. Data mense maio, anno XXXIIII regnante Hlothario rege. Constancius, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung