CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1492     View  [Back]
Charta qua Acbertus dat monasterio Cluniacensi res suas in villis Balgiaco et Novavilla.
Sacro et venerabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, Cluniensis vocabulo, quem domnus Maiolus abbas regere videtur. Ego igitur, in Dei nomine, Acbertus, reminiscens innormitatem malorum meorum, dono Deo et prefatis apostolis et ad ipsum locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Augustodunensi, in villa Balgiaco: hoc est mansis scilicet, vineis, terris, pratis, silvis, aquis, pascuis et quicquid in ipsa villa visus sum habere, cultum et incultum, totum ad integrum; et dono in ipso pago, in villa quæ vocatur Novavilla, quicquid in ipsa visus sum habere, mansis, vineis, terris, pratis, silvis, aquis, pascuis, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum cum omni sua integritate. Has igitur res dono Deo pro remedio anime meæ et parentum meorum, et sint in alimonia fratrum in predicto loco commanentibus. Si quis autem has res Deo dicatas invadere vel in usus suos usurpare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis, et sanctorum apostolorum incurrat, nisi emendaverit et ad satisfactionem venerit; cojente etiam potestate, auri libras III persolvat, et inantea hæc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio publice. S. Acberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Oddoni, qui consensit. S. Girfredi. S. Arlei. S. Oddoni. Data per manum Rothardi, in mense julio, anno XXV Hlotharii regis Francorum.
(Au dos:) Acbert. in Balgiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung