CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1496     View  [Back]
Charta werpitionis alodii cujusdam in villa Vallis monachis Cluniacensibus a Teuza factæ.
Sacrosancto et exorabilo loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii. Ego igitur Teuza, femina, recogitans venturum Dei judicium et offensam incurrere supradictorum apostolorum, omnem querelam et omnem animositatem quam habeo adversus ipsum locum et adversus monachos inibi commanentes de alodo quod est in pago Matisconensi, atque in villa Vallis situm, ab amorem Dei relinquo atque postpono, et sicut Ansbertus et Celestus atque Rotildis condonaverunt atque contulerunt ipsis, ita ego laudo et assentio; et si aliquam rationem in ipso alodo habeo per dotalium quod mihi senior meus fecit, hoc ipsum etiam ex tota voluntate mea ad ipsum locum concedo, ut nullus filius aut filia, seu aliquis de propinquis meis, possit reclamare se habere hereditatem in illa terra; sintquę ipsę res cum omni sua integritate Sancto Petro, terrę scilicet, vineę, prata, silvę, aquę, molendina, vicarię, pascuę, exitus et regressus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, ab hodierno die et in reliquo tempore, et faciant ex his monachi quod voluerint. Si quis vero, ego, aut ullus mihi affinitate conjunctus, contra hanc verpitionem seu donationem venire ausus fuerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Teuzę, quę fieri et firmare rogavit. S. Leotaldi, S. Bernardi, qui consenserunt. S. Girberti. S. Evrardi. S. Arlei. S. Tedelonis. S. Fulcrardi. S. Anblardi. S. Isengaudi. Data mense augusto, anno XXV Lotharii regis. Rothardus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung