CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1497     View  [Back]
Charta permutationis terrarum in villis Lotchiaco, Vinzella, Rufiaco et Dunziaco inter monachos Cluniacenses, ex una parte, et Aimonem uxoremque ejus Girbergam, ex altera.
Placuit atque convenit domno Maiolo abbati, necne fratribus Cluniensis monasterii, atque cuidam viro, nomine Aimoni, et uxori suę Girberge, ut terras inter se scamiarent seu commutarent. In primis donat domnus Maiolus, per consensum suorum fratrum, duas colonias quę sunt sitę in pago Matisconensi, et in villa Lotchiaco, quas Ledaldus tenebat: una reddit III modios de vino, et alia XII denarios in censu, et quicquid ad ipsas colonias aspicit vel aspicere videtur; et in alia villa, nomine Vinzellam, donat vineam quę habet in longo perticas XXI, et de uno fronte perticas V, et de alio IIII et pedes IIII; et donant etiam inibi campum simul tenente, qui habet in longo perticas XXII, et in omnibus frontibus XVI: has ergo res predictus pater atque monachi ipsi viro Aymoni atque Girberge eo tenore concedunt ut quamdiu vivunt teneant, et post utrorumque discessum ad denominatum locum perveniant. Donant iterum etiam prefatus vir Aymo atque Girberga, uxor ejus, in vicissidudine res suas quę sunt sitę in pago Matisconense, in villa Rufiaco, et in Vetis Canevas, quicquid in ipsis villis visi sunt habere, campis scilicet, pratis, vineis, silvis, aquis, pascuis, exitibus et regressibus, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum; donant etiam in villa Donziaco mansum indominicatum quem inibi habent, et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, totum usque ad inquirendum, excepto unam rasciam de vinea quam dederunt Vuitrico: et faciant de his rebus omnibus supradicti loci rectores post hanc diem quicquid facere voluerint. Si quis autem hoc scamium violare vel calumniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus potestate, cui litem intulit auri libras III persolvat, et inantea hoc scamium firmum et stabile permaneat, stipulatione subnixum. Actum Cluniaco publice. Signa Aymoni atque Girberge, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Raculfi. S. Norbaldi. S. Achardi. S. Ridbaldi. S. Ansegisi. S. Leteri. S. Dadoni. S. Arlei. Data per manum Rothardi, mense octobrio, anno XXV Hlotharii regis Francorum.
(Au dos:) Aimonis et Girberge in Rufiaco, Lotchiaco atque Donciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung