CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1501     View  [Back]
Charta qua notum est Maiolum, abbatem, et monachos Cluniacenses, concessisse Fanuhelo et filio ejus Serlio ecclesiam sancti Eusebii, cum decimis suis, in agro Casiacensi, in pago Viennensi.
Placuit donno Maiolo, abbati, ceterisque fratribus Cluniensis monasterii, ut ex rebus quas jure hereditario possident cuidam viro, nomine Fanuhelo, filioque ejus, nomine Serlio, aliquid sub testimonio veraci concederent. Sunt autem ipsę res sitę in pago Vienensi, in agro Casiacensi: hoc est ęcclesia quę est in honore sancti Eusebii constructa, cum omnibus appenditiis suis, campis scilicet, silvis, aquis et omnia quę ibi visi sunt monachi habere, donant ipso viro Fanuhelo et filio ejus Serlio, et decimas de terra quę ad ipsam ęcclesiam pertinet: tali tenore ut, quandiu ipsi duo vixerint, teneant et possideant, et in vestitura singulis annis, in festivitate sancti Petri, VIII [denarios?] ad luminaria persolvant; post discessum vero illorum duorum, ad Sanctum Petrum cum omni integritate, sine ulla contradictione, revertantur. S. donnus Maiolus. S. Vivianus. S. Durannus. S. Fulcherius. S. Poncius. S. Martinus, monachi. Data per manum Randuini, levitę, anno ab incarnatione Domini DCCCCLXXVIIII, regnante Condrado rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung