CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1503     View  [Back]
Charta qua wadiatores Leotaldi, videlicet uxor ejus Raina, etc., dant monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ et per jussionem ipsius, coloniam servumque in villa Montelliaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniensis cœnobii, ubi preest donnus Maiolus abba. Nos igitur Raina, uxor Leotaldi, et Atto, filius ejus, et Fulgo, wadiatores Leotaldi, donamus ad predicto loco, per jussionem ipsius Leotaldi, pro ejus anima, in pago Augustodunensi, in villa que vocatur Montelliacus: hoc est colonnica cum terris, pratis, silvis, quantum in ipsa villa visi sumus habere, et servum, nomine Albericum, cum uxore et infantibus damus ad prefatum locum, ut pius Dominus animæ ejus miserere dignetur; et faciant habitatores ipsius loci quicquid facere voluerint. Si quis vero hanc donationem calumpniare voluerit, non vindicet quod repetit, sed coactus auri libram unam persolvat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio. S. Raina, S. Attonis, filii ejus, S. Fulgonis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Alexandra. S. Aldini. S. Aldigrini. S. Agardi. S. Drocberti. S. Leotaldi. S. Walterii. Data per manum Constancii, anno XXXIIII regnante Hlotharii regis.
(Au dos:) Leotaldus in Montelliaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung