CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1504     View  [Back]
Charta qua Aynardus dat monasterio Cluniacensi mansionem in villa Cavaniensi.
Sacrosanctæ Dei ecclesiæ Cluniacensis monasterii, ubi domnus Maiolus preesse abbas videtur. Ego igitur, in Dei nomine, Aynardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid de rebus meis quæ site sunt in pago Matisconensi, in agro Marziacensi, in villa Cavaniensis, hoc est mansio una cum vinea; et terminat ipsa vinea a mane terra Sancti Petri et Acardi, a medio die murum manufactum, a sero terra Co[n]stancii et Acardi, a cercio terra Sancti Stephani. Infra istas terminaciones, dono Deo et jam dictis apostolis totum ad integrum, in tali tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam, et post meum discessum, a predictum locum perveniat. Si quis autem donationem istam calumpniare vel contradicere voluerit, primitus iram omnipotentis Dei incurrat et sanctorum omnium, et cum Dathan et Abiron, quos vivos terra absorbuit, societatem habeat in inferno. Ipse autem non valeat vindicare quod petierit, sed insuper cui litem intulerit auri libras duas componat, et inantea donatio ista firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Aynardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Duranni. S. Hysengaudi. S. Arlei. S. Ingelelmi. S. Rotberti. Data per manum Randuini, ad vicem cancellarii, regnante Hlothario rege anno XXVI.
(Au dos:) Aynardus in Cavaniensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung