CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1505     View  [Back]
Charta qua Deodatus, consentientibus filiis suis, dat monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ uxoris suæ Adaleidis, quinque mansos cum servis tredecim in villis Caviniaco, Mansudran et Alaval.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii, quod est constructum in pago Matisconense, quod domnus Maiolus, venerandus abba, regere videtur. Ego igitur, Deodatus nomine, audiens vocem Domini nostri Jesu Christi: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis;» propterea dono aliquid de res meas ad prefatum locum, pro remedium anime mee et uxoris mee Adaleidis, in locum sepulture. Sunt autem site he res in comitatu Ostidunense, in villa que vocatur Mansudran: hoc est mansos tres cum VIIII servos, quorum hec sunt nomina: Arembertus, Marianus, Nadalis, Raimfredus, Tedboldus, alius Tedboldus, Constabulus, Leotaldus, Landricus; omnes hos servos cum uxores et infantes eorum dono ad locum supra denominatum, sed et omnia quicquid ad ipsos mansos aspicit vel aspicere videtur: hoc est campis, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, totum ad integrum trado Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacensis cenobii. Et in alia villa, Caviniaco nomine, mansum unum cum III servos, quorum hec sunt nomina: Constancium cum uxore sua et filios suos, Bernardum cum uxore sua et infantibus suis, Martinum cum uxore sua et infantibus suis, et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, campis, vineis, pratis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, totum ad integrum trado ad prefatum locum. Item in alia villa, Alaval nomine, mansum unum cum uno servo, nomine Andrea, cum uxore et infantibus suis, et omnia quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, omnia trado ad prefatum locum pro remedium anime mee et anime uxoris mee Adaleidis, in locum sepulture nostre. Et post hac die fratres Cluniensis cenobii ipsas res teneant et possideant; et faciant de his omnibus quicquid facere voluerint, absque ullo contradictore. Sane si quis, ego, aut ullus ex heredibus nostris, quod minime esse credo futurum, aliquam calumniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate auri libras IIIIor cumponat, et deinceps firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Deodati, qui fieri et firmare rogavit pro anima uxoris sue Adaleidis. S. Deodati, filii ejus. S. Anselmi, filii ejus. S. Joceranni. S. Constantii. S. Aycardi. S. Leotbaldi. S. Agduardi. S. Leotaldi. S. Rotcerini. S. Benedicti. S. Malguini, filii ejus. S. Adaladis, filie ejus. Data per manum Teohmari qui, ad vicem cancellarii, scripsit anno XXVI regnante Lothario rege. Actum Cluniensis cenobii.
(Au dos:) Cavaniaco Deodatus, Muntodran, Valts vocatus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung