CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1506     View  [Back]
Charta qua Teodaldus dat monasterio Cluniacensi pratum in villa Dariacensi.
Omnibus fidelibus notum sit, quod ego Teodaldus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniensis monasterii, ubi domnus Maiolus abba preesse videtur, in locum emendandi causa, propter commissum quod cum servo Sancti Petri commisi, aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi, in agro Dariacense: hoc est pratum unum qui sedet in ipsa villa; et terminat a mane terra Girardi, a medio die via publica, a sero communi pasturale, a circio terra Sancti Petri. Infra istas terminationes, dono totum ad integrum, ut faciant rectores Cluniensis cenobii quicquid facere voluerint ab hodie et deinceps. Si quis autem donationem istam calumpniaverit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum omnium, nisi ad emendationem venerit. S. Teodaldi, qui fieri et firmari rogavit. S. Erlei, Gislardi, Alberici, Rainfredi, Isengaudi, Bileni. Data per manum Randuini, ad vicem cancellarii, anno XXVI regnante Lotthario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung