CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1507     View  [Back]
Charta qua Eva et Adalradus dant monasterio Cluniacensi duos curtilos in villa Vallis.
Sacrosancto et exorabili Cluniaco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, ubi donnus Maiolus abba preesse videtur. Nos, in Dei nomine, Ęva atque Adalradus donamus aliquid ex rebus nostris quę sunt sitę in pago Matisconense, in vicaria Fusciacense, in villa quę vocatur Vallis: hoc est duos curtilos cum vineis, pratis, vi[r]cariis et cum omnibus quę ad ipso aspicere videntur. Et hoc facimus pro animarum nostrarum remedio, ea videlicet ratione ut, quandiu ego Ęva vixero, usum fructuarium habeam, et post meum discessum, ad Sanctum Petrum perveniat, nullo homine contradicente, sed et in vestitura, singulis annis, IIII sextarios de vino persolvam. Si quis autem hanc donationis cartam scindere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate auri libram persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Ævę atque Alradi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Odonis. S. Girberti. S. Evrardi. S. Duranni. S. Rannaldi. S. Macberti. S. Gotdefredi. S. Berardi. S. Malguini. S. Teodoli. Data per manum Josleni, levitę, regnante Lothario rege anno XXVI.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung