CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1509     View  [Back]
Charta qua Berengerius, consentiente uxore sua Rotlendi, dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Satiaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis monasterii, cui preest domnus Maiolus, venerandus abbas. Ego igitur Berengerio, recogitans futurum Dei judicium, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, pro remedio anime mee et parentum meorum, aliquit ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Maciacense, in villa Satiaco: oc est vinea; terminat a mane terra Sancta Maria, a medio die Sancte Vincenti, a sero Sancti Petri, a cercio de ipsa ereditate, et abet in concluso perticas X. As igitur ea ratione dono ut quamdiu vixero teneam et possideam, et singulis annis in vestitura duos sextarios de vino persolvam; et pos meum discessum, hec ereditas denominata ad prefatum locum sine dilatione perveniad. {corr: perveniat} {corr: perveniat} Si quis autem hujus donationis cartam violare presumpserit, non valead vindicare quod repetit. Quod si aliquis presumpserit, auri libras II persolvat et inantea hec carta firma et stabilis permanead, stibulatione subnixa. Actum Lordono castello. S. Berengerio, qui fieri et firmare rogavit. S. Roollene, uxore sua, qui consensit. S. Gisono. S. Richerio. S. Letboldo. S. Lambert. S. Agnardo. S. Ermengerio. S. Girbaldo. S. Aremberto. Data per manus Eldradi, sub die lunis, mense januarius, annos XXVI Lotario rege.
(Au dos:) Berengerius in Saciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung