CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1510     View  [Back]
Charta qua Ermengerius dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Baginas.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis monasterii, cui preest domnus Maiolus, venerandus abbas. Ego igitur Ermengerio, recogitans futurum Dei juditium, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, pro remedio anime mee et parentum meorum, aliquit ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Maciacense, in villa Baginas: oc est vineas; terminat a mane Sancti Petri, a medio die Elderio, a sero muro [manu] facto, a cercio de ipsa ereditate, et abet in longo perticas XV, in lato perticas IIIIor: as igitur res in ea ratione dono ut quamdiu vixero teneam et possideam, et singulis annis in vestitura IIIIor sextarios de vino persolvam; et pos meum discessum hec ereditas denominata ad prefatum locum sine dilatione perveniad. {corr: perveniat} {corr: perveniat} Si quis autem ujus donationis cartam violare presumserit, [non] valead vindicare quod repetit. Quod si aliquis presumserit, auri libras duas persolvat, et inantea hec carta firma et stabilis permanead, stibulatione subnixa. Actum Lordoni castello. S. Ermengerio, qui fieri et firmare rogavit. S. Ermengerio, qui consensit. S. Ledboldo. S. Gotoldo. S. Tetbran. S. Engelboldo. S. Josberto. S. Arnoldo. Data per manus Eldradi, sub die lunis, mense janoarius, annos XXVI regnante Lotario rege.
(Au dos:) Ermangerius in Bainas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung