CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1511     View  [Back]
Charta qua Giso mansum indominicatum cum servo in villa Belplana monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto et exorabili loco, nomine Cluniaco, in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, cui preest donnus Maiolus abba. Igitur, in Dei nomine, ego Gyso dono mansum indominicatum cum curtilo et vinea simul adherente, cum omnibus quę ad ipsum mansum aspiciunt vel aspicere videntur; qui mansus est situs in pago Matisconensi, in agro Laliacensi, in villa Belplana. Dono autem non solum mansum, sed et omnia quę in ipsa villa habeo vel habere visus sum cum omni integritate; et dono servum, nomine Rainbertum, cum uxore sua Ermessanda et filium eorum, Bernuinum nomine: terminatur autem ipse mansus a mane via publica, a meridie terra Ansegisi, a sero et a certio terra Sancti Stephani. Hęc omnia denominata dono ad prefatum locum pro remedio animę meę ac patris ac matris meę, eo tenore ut monachi Clunienses post hunc diem faciant quicquid voluerint, nemine contradicente. Qui autem contradicere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Gisonis, qui fieri et firmare rogavit. S. David, presbiteri. S. Mainbodi. S. Rainaldi. S. Rotberti. S. Heldini, levitę. S. Stephani. Data per manum Teudonis, levitę, feria IIIIta, mense januario, anno XXVI Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung