CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1512     View  [Back]
Charta qua Wilelmus res suas in villa Beciaco atque ad Montem Acutum monasterio Cluniacensi dat.
Domino magnifico. Ego Wilelmus cogitavi de anima mea et parentum meorum, ut Deus pius et misericors sit nobis in die judicii. Propterea dono aliquid de rebus meis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum, quę sunt sitę in agro Churonensi, in centena Noviacense, in villa Beciaco: hoc sunt curtili, campi, prata, cum exitibus et regressibus, quesitum, ad inquirendum, totum ad integrum, et unam ancillam cum sex infantibus, et omnia quę in ipsa villa habeo vel habere visus sum de franchisia mea, quę ad meam partem pertinet, usque ad inquirendum; et in alio loco, in villa quę dicitur ad Montem Accutum, omnia quę ibi habeo vel habere visus sum, totum ad integrum dono ad prefatum locum et jam dictis apostolis; et in alio loco pratum unum. Si quis autem huic donationi aliquam calumpniam inferre voluerit, primitus incurrat iram omnipotentis Dei et sanctorum omnium, et cum Dathan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, et cum Juda, traditore Domini, et cum eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis», partem et societatem habeat, ipse autem non valeat vindicare quod repetit, sed coactus, auri libras V componat; et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Wilelmi, qui fieri et firmare rogavit. S. Archimbaldi. S. Giraldi. S. Andreę. S. Arnusti. S. Domioni. S. Domioni. S. Rotberti. S. Asgini. S. Rotberti. S. Ugonis. S. Teothardi. S. Johannis. S. Anselmi. Data mense februario, die XX, regnante Lothario rege anno XXVI. Ranquinus scripsit, ad vicem cancellarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung