CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1513     View  [Back]
Charta qua Leotaldus et uxor ejus Teotza dant monasterio Cluniacensi res suas in loco qui dicitur inter Duas Aquas.
Dilectos seniores meos Domino Deo et sancti Petri et sancti Pauli, et donno Maiolo, abatis de monesterio que dicitur Cluniaco, emtore. Igitur ego, in Dei nomen, Leotaldus et uxor sua Teotza, in amore et bone volencia que contra vos abeamus, vel pro remedium animas nostras vel genitores nostros, donamus vobis aliquit de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Matornens, Inter Duas Aquas vocat; a mano aqua que dicitur Monciono, a sero aqua que dicitur Dardreo. Infra istas duas aquas, cantum visi sumus abere vobis donamus in eis racione, quandoque nobis vivimus, usum et fructum, et quocumque loco nobis migravimus, in isto loco nobis recipiatis, et postea de istas res faciatis quitquit facere volueritis. Si quis contradixerit, auri libera uncia componat, et postea firma sit. Actum atria Sancta Maria, ubi fuit facta. Sin. Leotaldo et uxor sua Teotza, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Girart et uxor sua Agia, qui consenserunt. S. Seuvalt. S. Duran. Ego Josbertus, sacerdos, escripsit, datavit die martis, in mense febroario, annos XXVI rennante Lotario rege.
(Au dos:) Lucdun. Leotaldus in Matur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung