CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1515     View  [Back]
Charta qua Leudprannus et filius ejus Berardus dant monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ Tedulfi, filii ejusdem Leudpranni, vineam cum servo in villa Suliniaco.
In Christi nomine. Notum sit omnibus fidelibus, quia ego Leudprannus ac filius meus Berardus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quæ sunt sitæ in pago Matisconensi, in agro Laliacensi, in villa Suliniaco: hoc est vineam quæ terminat a mane de ipsa hereditate, a medio die via publica, a sero et a cercio Adalgesi. Infra istas terminaciones, totum ad integrum donamus pro anima filii mei Tedulfi, ut ei Dominus in suo judicio propitius appareat; et faciant de his rebus rectores prelibati monasterii quicquid facere voluerint in omnibus. Si quis autem hanc donationem inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus, auri libram unam componat; et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio [publice]. S. Leudpranni atque Berardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Faletrudis, uxoris ejus. S. Hugonis. S. iterum Hugonis. S. Lamberti. S. Tedulfi. S. Raculfi. S. Heldini. S. Gerardi. Donamus etiam servum, nomine Atinum, ut inibi serviat cunctis diebus. Data mense februario, anno XXXV Hlotharii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Leudprannus in agro Laliacensi pro filio suo Tedulfo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung