CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1516     View  [Back]
Charta qua Bernardus, filius Alardi, dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Escosolas.
In Christi nomine. Ego igitur Bernardus pro remedio animę meę meorumque genitorum, dono Domino Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preest domnus abbas Maiolus, de rebus meis que sunt site in pago Ostudunensis, [in] agro Matornensi, in villa Escozolas: hec sunt curtilum, pratum insimul tenentes, sicut pater meus [Aalardus] de Elenant conquesivit, et quicquid ad ipsum curtilum respicit: hoc sunt campi, silvæ, quæsitum et ad inquirendum, et quantum de Ermenbert conquisivi in ipsa villa; necnon et alium curtilum in ipsa villa, sicut de Amalberto et de uxore ejus Maalgelde, et [de] heredibus illorum adquivi (sic), et una vircaria in uno tenente, sicut de Maalgerio et de Duranno conquisivi; et in alio loco alterum curtilum quod vocatur al Noerio Volfalt, et vineam in uno tenente, quę terminatur a mane et a medio die et a sero et a cercio terra sanctorum supradictorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis: et infra istos terminos, quicquid ad ipsum curtilum respicit, introitus et exitus, quesitum et adquirendum funditus, et quantum in ipsa villa visus sum habere vel possidere dono in ea ratione ut, quandiu vixero, fructum de his accipiam et omni anno censum reddam semodium de musto, et post meum decessum in libera potestate monachorum illorum seniorum sit, nemine contradicente. Si quis vero hanc donationem falsare temptaverit, auri libras componat X. Hoc actum est in villa Scoziolas, in atrio Sanctę Marię, [ubi fuit facta]. Signum Bernardi, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit. S. Leotaldi et uxoris suę Teodza. S. Folcherii, presbiteri. S. Maalgodi. S. Maalgerii. S. Duranni. S. Ermendrici. S. Teodfredi. S. Amalberti et uxoris suę Maalgeldis. S. Teoini. Gosbertus, sacerdos, scripsit. Data sub die lunis, mense martio, regnante Hlotario rege anno XXVI.
(Au dos:) Carta Bernardi, de Scozolas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung