CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1520     View  [Back]
Charta qua Teodulfus et uxor ejus Rodlendis dant monasterio Cluniacensi res suas in villis Engoniaco et Lorniaco.
In nomine Verbi incarnati. Ego Tedulfus et uxor mea Rodlendis, reminiscentes nostrorum enormitatem peccaminum, simulque adipisci cupientes premium eterne vite, donamus Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa Engoniaco, in agro Ayniacensi: hoc est unam vineam que terminat de uno fronte via publica, de alia parte terra de Blanziaco, itemque de alia parte terra Sancti Petri, et ex altera terra Vuarini. Dono et unam medietatem de uno manso in ipsa villa, tantum videlicet quantum mihi Tedulfo de ipso manso, ex parte patris ac matris mee mihi evenire videtur. Item quoque donamus ad jam dictum locum curtilum unum quod est situm in villa Lorniaco, in agro Galoniacensi, qui terminat de duabus partibus terra Sancti Petri, de alia parte via publica, ac de altera parte terra Rodgerii. Has ergo res donamus Deo et jam dictis apostolis et ad prefatum locum, pro remedio animarum nostrarum omniumque parentum et fidelium nostrorum, seu omnium fidelium christianorum: ea tamen ratione ut, quamdiu vixerimus, usum et fructum habeamus; post nostrum vero discessum, ad jam dictum locum ipse res perveniant, et omnibus annis, in vestitura, octo sextarios de vino persolvamus. Si quis vero, quod futurum minime credimus, hanc cartam a nobis libentissime factam scindere aut calumniare voluerit, primitus iram Dei et sanctorum apostolorum incurrat, nec valeat vindicare quod repetit, insuper potestate cogente, auri libras V persolvat; et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Teudulfi et uxoris ejus Rodlendis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Vualterii. S. Odgerii. S. Ingelberti. S. Vuitberti. S. Landrici. S. Rodlanni. S. Oddoni. S. Vuitberti. Data mense martio, anno XXXV Hlotharii regis. Vuarnerius scripsit.
(Au dos:) Teudulfus in Lorniaco et Engoniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung