CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1521     View  [Back]
Charta qua Teudbertus, consentiente Gauceranno et uxore ejus Rotrude, dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum cum servo in villa Morviniaco.
Sacro et exorabili loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis cenobii, quod est constructum in pago Matisconense, quod domnus Maiolus, venerandus abbas, regere videtur. Igitur ego Teudbertus, consentiente Gauceranno et uxore sua Rotrude, dono Deo et apostolis ejus Petro et Paulo et ad prefatum locum, pro remedio uxoris meę Raimodis, aliquid de rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconense, in agro Aginacense, in villa Morviniaco: hoc est mansum indominicatum cum vinea, et servum, nomine Girardum, cum uxore et infantibus suis, et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, campis, vineis, pratis, silvis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, totum ad integrum; terminat vero ipse mansus a mane et a medio die via publica, a sero rivo currente, a cercio terra Umfredi. Infra istas terminationes, cum suis pertinentiis, sicut jam dixi, dono pro remedio animę supradictę Raimodis, et in locum sepulturę, et post hac die fratres Clunienses ipsas res teneant et possideant, et faciant de his omnibus quicquid facere voluerint, absque ullo contradicente. Si quis autem hujus donationis cartam calumniare temptaverit, omnino non valeat vindicare quod repetit, sed et coactus potestate, auri libram unam persolvat, et inantea hęc donatio omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniacensis monasterii. S. Teudberti, qui fieri rogavit. S. Gauceranni. S. Uduldrici, filii ejus. S. Rotrudis. S. Rocleni. S. Leotpranni. S. Odilardi. S. Aydoardi. S. Livonis. S. Girmundi. S. Dadonis. S. Girberti. Data per manum Teodmari, mense aprilio, anno XXVI regnante Lothario rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung