CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1522     View  [Back]
Charta qua Oda dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Flagiaco pro remedio animæ viri sui Dadonis.
Sacrosancto et exorabili loco in onore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli dicato Cluniensis monasterii, cui preest domnus Maiolus, venerandus abbas. Ego igitur nomine Oda, recogitans futurum Dei judicium, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, pro remedio anime mee et pro anima seniore meo Dadoni, et parentum meorum, aliquit ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense, in agro Ainiacense, in villa Flagiaco, oc est curtilo et vinea com maso indominicata; terminat a mane et a medio die vias pullicas et terra Sancta Maria, a sero via pullica, a certio Sancti Petri: as igitur rea (sic) ratione dono, et faciatis post an dien quitquit volueritis in omnibus. Si quis autem hujus donationis cartam violare presumserit, non valead vindicare quod reppetit; quod si aliquis presumserit, auri libras III persolvat et inantea hec carta firma et stabilis permanead, stibulatione subnixa. Actum Lordoni castello. S. Oda, qui fieri et firmare rogavit. S. Arlegio, qui consensit et in omnibus confirmavit. S. Bernerio. S. Rotlemdis. S. Dodada. S. Sevuino. S. Rannoldo. S. Ademaro. S. Raulfo. S. Bernulfo. S. Jotzoldo. Data per manum Eldradi, sub die lunis, mense aprilis, annos XXVI tempore Lotario rege.
(Au dos:) Oda in Fladgiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung