CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1523     View  [Back]
Charta qua Berengarius et uxor ejus Ulfeardis dant monasterio Cluniacensi res suas in villa Cagidetas vel Chidetis.
Dominus hac redemtor noster fidelium suorum previdens salutem, per semet ipsum protestare dignatus est dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Igitur ego Berengarius et uxor mea Ulfeardis hanc sanctam monitionem pii redemptoris nostri Christi desiderantis nostri animis adimplere, donamus Deo et jam predictis apostolis Petri et Paulli, et ad locum Cluniensis cenobii, cui preest domnus Maiolus abba et ceteris fratribus commanentibus ipsius monasterii, aliquid ex rebus nostris que sunt comitatu Matisconensi, in villa Cagidetas, curtilo et vinea simul tenentur; terminatur autem a mane terra Sancti Petri, a medio die via publica, a cercio terra Teoderico, levitici, de alio Sancti Petri. Infra istas terminaciones, totum ad integrum vobis donamus; et alias res que ad ipso curtilo pertinent vel in ipsorum lacon jacent, sive foris vel deintus, omnia in omnibus vobis donamus, et munnaro qui est super aqua cujus nomen vocitatur Crassus, parcionem nostram vobis donamus, quesitum adque inquisetum in omnibus diebus isteus seculi; firma stabilis permaneat, constipulacione subnixa: ea racione, dum interim nostra commoraverit vita, auxilium et adjutorium prestetis nobis. Si ullus omo calumniare voluerit, auri liberas X ad actum regis persolvad. Besorniacensis ville con capella Sancti Petri fuit facta publice. S. Berengario et uxore sua Ulfeardis, qui vendicione ista fieri jusserunt et firmare rogaverunt, et isti propriis manibus firmentur, litteris corroborentur. S. Bernardo, sacerdote, filio suo, qui consensit. S. Agenardo. S. Bernardo. S. Rotardo. S. Gualdrannus. S. Algisus. S. Gridono. S. Bodo. S. Anselmus. S. Ragenoldus. S. item Ragenoldus. S. Odbertus. Ego Maingaudus scripsi, ad jussionem Berengarii rustici, die veneris, mense maiyo, annos XXVI regnante Lotario rege.
(Au dos:) Carta Berengarii, de Chidetis, in pago Matisconense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung