CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1525     View  [Back]
Charta qua Wido, Arvernicæ civitatis vicecomes, et uxor ejus Ausenda dant monasterio Cluniacensi curtem Belmontensem, cum ecclesia in honore sanctæ Mariæ.
Omnibus in Christo renatis ipsiusque Domini pio cruore redemptis, regibus scilicet et ducibus atque consulibus, ceterisque sub norma fideique catholice agonizantibus, notum esse volumus quia ego Vuido, gratia Dei Arvernice civitatis vicecomes, atque Ausenda, amabilis conjux mea, reminiscentes enormitatem nostrorum peccaminum simulque desiderantes illam vocem Domini audire quam dicturus est in suo judicio: «Venite, benedicti patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi», donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest venerabilis Maiolus abba, quamdam curtem nostram, Belmontis nomine, cum eclesia que est in honore beate semper virginis Marie dicata, que mihi ex materna hereditate provenit. Est autem ipsa curtis vel eclesia sita in provincia Burgundie atque in pago Cabilonensi posita. Hanc autem cum omnibus suis appendiciis quod ego data possum vel ad presens possidere viderer, villis scilicet, mansis, campis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, viradariis, vircariis, molendinis, pascuis, exitibus et regressibus, cultum et incultum, quesitum et inquirendum, totum ad integrum trado atque transfundo ad prefatum locum, a die presenti et in reliquo futuro tempore; servuos etiam et his nominibus: Otbertum, Deodatum, Aymonem, Hugonem, Biraldum, Petrum, Clementem, Landricum, Vuinebaldum, alium Landricum, Vulgerium, Arnulfum et alios servuos et ancillas utriusque sexus, cum filiis eorum et filiabus, dono inibi servituros in evum. Hanc autem donationem facio primitus pro anima avunculi mei Stephani, episcopi, ac pro genitore meo Roberto, pro genitrice etiam mea Ingelbergane, ac fratris mei Roberti, pro animabus etiam nostris fideliumque omnium nostrorum. Volumus etiam ut hee res denominate semper in alimonia fratrum Cluniacensium permaneant, et gratanter omnibus puras et placabiles hostias pro nobis non obmittant immolare, ut Dominus animas nostras de inferni baratro dignetur liberare. Si quis autem, nos ipsi, aut ullus de heredibus nostris, aut aliqua potestas, contra hanc donationem venire presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum incurrat, sitque pars ejus cum Dathan et Abiron, quos vivos humus operuit, cum Juda etiam traditore Domini, et cum hiis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis»; cum diabolo etiam retrudantur in inferni baratro dampnationis cruciandus, nisi ad emendationem venerit. Secundum vero mundanam legem, potestate coactus, auri libras C persolvat, et antea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Signa Vuidonis et Ausende, uxoris ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Dalmatii, vicecomitis. S. Aimuini. S. Roberti. S. Girberti. S. Stephani. S. Ademari. S. Austorgi. S. Arnaldi. S. Vuillelmi. S. Arberti. S. Begonis. S. Bernardi, prepositi. S. Gauberti. S. Hugonis. Data mense maio, anno viscesimo sexto Lothardi regis. [Rothardus, ad vicem cancellarii, recognovit.]
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung