CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1526     View  [Back]
Charta qua Leotardus sacerdos dat monasterio Cluniacensi duos mansos indominicatos cum vineis in villis Canevas et Dunziaco.
Sacro et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, quod domnus Maiolus, venerandus abbas, regere videtur, vocabulo Cluniacus. Ego igitur Leotardus, sacerdos, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad ipsum locum, aliquid de rebus meis quæ sunt site in pago Matisconense, in agro Maciacensi, in villa Canevas: hoc est mansum indominicatum cum vinea et mansione simul tenente, qui terminat a mane via publica, a medio die Sancti Vencencii et Sancti Ferioli, a sero terra Grifoni et Teteldis cum infantibus suis, a cercio via publica; et dono in ipsa villa, in alio loco quem vocant a Collegio, tres rascias de vinea, quæ terminant a mane terra de ipsa hereditate, a medio die terra Teudberti, a sero Bernardi, a cercio Sancti Petri. Infra istas terminaciones, totum ad integrum dono atque transfundo; et dono in ipsa villa a Collegio duas rascias de vinea ad Trolium vocant, cum omni sua integritate: eæ terminat a mane terra Sancti Petri, et de tribus aliis partibus terra de ipsa hereditate et muro manufacto; et dono in villa Donziaco mansum indominicatum cum vinea et mansione simul tenente: terminat a mane terra Fulcaldi, a medio die Sancti Nicecii, a sero Arnulfi, a cercio via publica. Infra istas terminaciones, totum ad integrum dono adque transfundo ad prefatum locum, pro animæ meæ remedio et patris mei Gisbaldi, eo tenore ut quamdiu vivo teneam et possideam, et in vestitura illas duas rascias ad Trolium teneant supradicti loci habitatores. Si quis autem hujus donationis cartam calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras III persolvat; et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Dunziaco. S. Leotardi, sacerdotis, qui fieri et firmare rogavit. S. Gisbaldi, qui consensit. S. Girbaldi. S. Ursoni. S. Sicbaldi. S. Gunteri. S. Teodbranni, qui consensit. S. Attoni. S. Bernardi. S. Ermengeri. S. Flodoni. Data mense junio, annos XXVI Hlotharii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit.
(Au dos:) Carta Leotardi, presbiteri, in Canevas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung