CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1528     View  [Back]
Charta qua Aydoardus dat monasterio Cluniacensi mansum cum servo in villa Varingo.
Sacro et venerabili loco, in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, Cluniensis cœnobii, quod domnus Maiolus, venerabilis abbas, regere videtur. Ego igitur Aydoardus recogitans animę meæ salutem simulque perpendens hujus vitę quam sit misera et quam caduca, dono Deo et apostolis ejus jam denominatis aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Varingo: hoc est mansum cum vinea, et terram et pratos et quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur; servum etiam, nomine Arbertum, cum uxore et infantibus suis: ea ratione etiam hunc curtilum cum suis pertinentiis ad prefatum locum dono atque transfundo ut, quamdiu ego solus advixero, teneam et possideam, et singulis annis, in vestitura, duos sextarios de vino omni anno persolvam. Post finem vero vitę hujus presentis, hæ res, sicut insertum in hac pagina videtur, ad ipsum locum jam denominatum perveniant. Si quis autem, quod nullatenus evenire spero, ego ipse (quod absit!) seu aliquis propinquorum vel afinitate sanguinitatis conjunctus, contra hanc donationis cartam aliquam calumniam inferre voluerit, juditio venturo cum diabolo se damnandum noverit, nisi emendaverit, fisco etiam indominicato, cogente potestate, auri libram unam persolvat, et inantea hec carta omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Aydoardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Gausfredi, qui in omnibus consensit. S. Acberti. S. Isengaudi. S. Landrici. Data mense junio, anno XXVI Hlotharii, regis Francorum. Rothardus, ad vicem cancellarii, scripsit, atque deinde subscripsit.
(Au dos:) Carta Aydoardi, de Varingo, quam fecit Sancto Petro.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung