CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1534     View  [Back]
Charta qua Warnerius et uxor ejus Scriptelana dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Davayaco.
Sacrosancta Dei ecclesia que est in onore beati Petri apostoli Cluniensis, quem domnus Mayolus abba ad regendum abere videtur. Igitur ego, in Dei nomine, Vuarnerio cum uxore sua Scriptelane, pro amore et bone voluntate vel pro remedium animas nostras, donamus ad ipsa casa Dei, de res nostras qui sunt in pago Matiscense, in agro Fusciacense, in villa Davayaco: oc est vinea; terminat a mano Sancti Leudegarii, a medio die rio currente, a siro Sancti Juliani, a circio Sancti Stefani: abet in longo a mano perticas X, a medio die perticas VI, a siro perticas VIII, a cercio perticas VI pedes VIII decim. Infra istas terminaciones vel perticaciones vobis donamus. Quamdiu Vuarnerius vivit, usum et fructum; post meum discessum, at ipsa casa Dei pervenit: faciant rectores quod facere voluerint. Si quis vero ullus omo qui contradixerit, auri liberas IIII componat, firma stabilis permanead, cum stibulacione subnixa. Ego Vuarnerius, uxor sua Scriptelane, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Drogonis. S. Josmaro. S. Leutaldo. S. Raculfo. S. Vualterio. Data per manu Bernardi, sacerdoti[s], scripsit, datavit die dominico, mense julio, annos XXVI regnante Lotario rege.
(Au dos:) Vuarnerius in Davaiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung