CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1539     View  [Back]
Charta qua Stephanus dat monasterio Cluniacensi vineam in villa Vercheson.
Sacrosanctę Dei ecclesie que est in onore beati Petri apostoli Cluniensis, quem donnus Mayolus abba ad regendum abere videtur. Igitur ego, in Dei nomen, Stefanus, pro amore et bona voluntate vel pro remedium animam meam, dono vobis ad ipsa casa Dei, de res meas qui sunt in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Vercheson: oc est vinea; terminad a mano et a medio die terra Sancti Petri, a siro via publica, a cercio terra francorum: abet in longo perticas VIII, in uno fronte a mano perticas VII, in alio fronte a siro perticas V. Infra isto terminio vel perticacio, vobis dono ad ipsa casa Dei, et faciant rectores post ac die quidquid facere voluerint. Si quis vero ullus omo qui contradixerit, auri libras IIII componad, firma stabilis permanead, cum stipulatione subnixa. Ego Stefanus, qui fierit et firmare rogavit. S. Vualterio. S. Tetbaldo. S. Tetgerio. S. Tetrado. S. Joanno. Data per manu Bernardi, sacerdoti[s], scripsit, datavit die jovis, mense decimber, annos XXVII regnante Loterio rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung