CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1541     View  [Back]
Charta qua Otbertus notum facit se mansum indominicatum in villa Dunziaco monasterio Cluniacensi dedisse.
Divina favente gratia, hominibus concessum est ut ex reditibus quos jure possident, si jure ac digne dispertiant, ęterna et inconcussa valeant promereri premia. Unde notum sit cunctis fidelibus, quia ego Odbertus, malorum meorum enormitatem reminiscens, dono Deo et sanctis apostolis [ejus] Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Dunziaco, in Curte Bosono: hoc est mansum in dominicatu cum vineis et planta, quantum ad me pertinet, necnon et pratum; meam divisionem simili modo dono, quod est in ipsa villa. Has ergo res denominatas, sicut jam dixi, dono pro remedio animę meę et patris mei ac matris meę, atque omnium parentum meorum, ut nobis Dominus pius remunerator appareat; ea tamen ratione ut, quandiu vixero, usum et fructum habeam, et singulis [annis], in vestitura, IIII sextarios de vino persolvam. Et si michi necessitas evenerit, pro hac re me sustineant et adjuvent. Si quis autem hanc donationem scindere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Besorniaco. Signum Odberti, qui fieri et firmari rogavit. S. Vuilelmi, Vuidonis, Mangaudii, Aremberti, Landrici, Duranni, Bernardi, Constabuli. Data per manum Rothardi, qui ad vicem cancellarii recognovit, anno tricesimo quinto Lottharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung