CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1542     View  [Back]
Charta qua Arnevert et Grimalt uxoresque eorum Adalgarda et Agena, et nepos Giraldus dant monasterio Cluniacensi vineam in villa Curtilas.
Igitur ego, in Dei nomen, Arnevert et Grimalt et uxores eorum Adalgarda [et] Agena, et nevotus noster Giraldus, cogitavimus de Dei misericordia vel de eterna Christi retribucione et expavimus penas inferni. Propterea donavimus de res nostras que sunt in pago Biturigo, in vicaria Borbones, in centena Novientense, in villa Curtilas: est vinea cum casualo, cum ortifero et cortifero, quantum visi fuimus habere in ipso cluso; totum ad integrum donavimus Deo et Sancti Petri de Cluniaco, propter remedium animas nostras, et pro animas genitori nostro et genitrice nostra Ermenbert et Deda, et pro anima Archimbalt seniore, ut pius Dominus liberat animas nostras; deinde faciant rectores Sancti Petri quidquid voluerint, et de alia medietate, quantum vivimus, usum fructum teneamus, et pos quoque nostrum dicessum, ad locum Sancti Petri permanead. Et si ullus omo inquirere, duplices res inmeliorata fisco ponat, omnique tempora permanead, constibulatione subnixa. Arnevert, Grimalt et uxures eorum, qui istam donacione fierent et adfirmare rogaverunt. S.
(Au dos:) Arneverti et Grimaldi in pago Bitturiacense. - Carta de Arneverto et de Cortilias.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung