CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1545     View  [Back]
Charta qua Aldegardis et filius ejus Mainardus dant monasterio Cluniacensi curtilum indominicatum et alias res in villa Seia.
In nomine Verbi incarnati. Noverint fideles catholici, quod ego Aldegardis et filius meus Mainardus donamus Deo et beato Petro aliquid ex rebus nostris, que sunt site in villa Seia: hoc est curtilum unum indominicatum, et quicquid ad ipsum curtilum aspicit; terminat autem a mane terra Ramnulfi et Gausperti, a medio die et a sero via publica, a certio terra Sancti Laurentii. Donamus etiam vineam unam in ipsa villa, que terminat a mane via publica, a medio die terra Sancti Petri et Ramnulfi, a sero terra Sancti Petri, a certio terra Girardi. In ipsa etiam vinea donamus alteram vineam, que terminat de duabus partibus terra Sancti Petri, de aliis duabus terra Martini. Cedimus etiam dicto loco campum unum, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Vuidradi, a sero terra Sancti Vincentii, a certio terra Petri. Has res jam dictas donamus in tali tenore ut, quamdiu mater mea vixerit, teneat, et post ejus discessum ad jam dictum locum perveniat; in vestitura vero quinque sextarios, et me propter hoc in suum consortium recipiant. S. Aldegardis et Mainardi. S. Martini. S. Rothardi. S. Vuidradi. S. Aalrici. S. Rodberti. S. Gisonis. Actum Seia villa publicæ. S. Mainardi. S. Rainulfi.
(Au dos:) Carta Aldegardis et Mainardi in Seia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung