CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1547     View  [Back]
Notitia donationis in Burgolio a Girberga et duobus filiis ejus monasterio Cluniacensi factæ.
Girberga habuit tres filios quibus dereliquit suam hereditatem. Duo eorum, cum consensu matris, post discessum eorum et matris, partem suę hereditatis dederunt Sancto Petro Cluniensi. Tertius, qui vocabatur Andreas, secessit in pago Nevernensi, et quia extranea erat ei pars ejusdem hereditatis quę ei jure evenerat, commutavit eam cum Odilardo, et accepit ab eo scamium in predicto Nivernensi pago, et dedit ei hereditatem suam quam habebat in Burgolio; qui Odilardus dereliquit suę filię omnem eandem jam dictam hereditatem. Quę jam dicta Emma quandam puellam, nomine Letburgam, patris quoque et matris adjutorio orbatam, miseria ejusdem puellulę paupertatis commota, enutrivit et erudivit, deinde tradidit eam in conjugio cuidam viro, nomine Walterio, et concessit predictę puellulę sępedictam hereditatem, ea ratione ut, quamdiu vixerit, teneat et possideat; post discessum vero ejus, ad filium ejusdem matronę Emmę redeat, Joscerannum nomine, nullo alio herede impediente.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung