CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1548     View  [Back]
Charta qua Girbertus, Aldevertus et cæteri wadiatores Teodoli, dant Cluniacensi monasterio, de rebus ejusdem Teodoli, mansum in villa Croso.
In nomine Verbi incarnati. Nos vuadiarii, Girbertus, Aldevertus, presbiter, Fulcradus, donamus atque tradimus Deo omnipotenti et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniensis cenobii, pro remedium anime Teodoli cari nostri, aliquid de rebus quas jure possidere videbatur: hoc est mansum I, et servo, nomine Euvraldo cum uxore sua et infantibus suis. Continet autem in se mansus iste vineam et campum et partem bosci; terminat autem a mane terra Fronmoldi cum heres suos, a medio die rivo currente de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Vincenti, a cercio vero similiter. Infra istas terminationes, quicquid visus est habere, omnia tradimus ad locum supra denominatum, pro remedium anime Teodoli, amici nostri, sicut ipse nobis precepit, ita tradimus ad ipsum locum sepulture. Sunt site he res in pago Matisconensi, in villa que vocatur Cros. Si quis autem, quod minime futurum esse credimus, contra hanc donationem ire aud inquietare voluerit, non valead vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri VI untias componat; et deinceps stabilis et firma permaneat, stipulatione subnixa. S. Girberti. S. Aldeverti, presbiteri. S. Adalardi, presbiteri. S. Fulcardi, omnes vuadiarii, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Layfini, sacerdotis. S. Adraldi, presbiteri. S. Girberti. S. Giraldi. S. Arlebaldi. Teohmarus, quamvis indignus monachus, scripsit, ad vicem cancellarii, regnante Lothario rege anno XXVII.
(Au dos:) Donatio Tehodbal, Crosi, Matisconensi p[ago].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung