CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1552     View  [Back]
Charta qua Ildeburgis et filius ejus Odilo dant monasterio Cluniacensi, pro remedio animæ Gauzberti, mariti ejusdem Ildeburgis, res suas in villa Concisa.
In nomine Verbi incarnati. Ego Ildeburgis et filius meus Odilo, reminiscentes nostrorum enormitatem peccaminum, simulque adipisci cupientes premium eternæ vitæ, et pro remedio senioris mei Gauzberti cœterorumque parentum meorum, ut eis propitius sit omnipotens Dominus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniaco, aliquid ex rebus nostris, quæ sunt sitæ in pago Augustodunense, in villa que dicitur Concisa, in agro Seduno, quantum in ipsa villa visi sumus habere, excepto illud quod dedimus Otgerio. Insuper donamus et ea quæ pertinent ad predictas res, scilicet agros, silvas, prata, pascua, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum: ea tamen ratione ut, quandiu ego Ildeburgis vixero, usum et fructum habeam, et, in vestitura, singulos annos, IIII sextarios vini persolvam; post vero meum discessum, totum ad integrum perveniat ad predictum locum. Si quis vero, quod minime futurum credimus, hanc donationem calumpniare presumpserit, primitus iram omnipotentis Dei et sanctis ejus predictis incurrat apostolis, insuper et coactus auri libras VI componat. S. Ildeburgis et filius meus Odilo, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Humberti. S. Otcherii. S. Gauzberti. Data mense marcio, anno XXXVI regnante Hlothario rege. Constancius, ad vicem cancellarii, recognovit.
(Au dos:) Carta quam fecit Ildeburgis et filius ejus Odilo Sancto Petro, in villa que dicitur Concisa.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung