CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1553     View  [Back]
Charta qua Milo, Matisconensis episcopus, confirmat monachis Cluniacensibus possessionem duarum ecclesiarum in villis Rofeio et Pedrono.
Omnibus Matiscensis ęcclesię filiis, presentibus scilicet atque futuris, liquido pandatur, quia cum esset domnus Milo, venerabilis antistes, apud Matisconum urbem, secus basilicam incliti martyris Christi Vincentii, assidens in synodali collegio, ad divina precepta more precedentium patrum exequenda, aggressus est genua pietatis ejus quidam vir illustris, domnus Maiolus abba, cum reliquis fratribus, qui ad regendum habere videtur ęcclesiam Sancti Petri Cluniacensis monasterii, deprecans quasdam ęcclesias conjacentes in pago Matisconensi, quarum una videtur esse sita in villa Royfeio et in honore beati Germani dicata, alia vero in villa Pedrono et in nomine beatę Dei genitricis Marię consecrata, ut omni tempore habere potuissent, tam predictus domnus Maiolus abba quam reliqui fratres. Quapropter domnus Milo, pretaxatus presul, fultus consilio canonicorum suorum, concessit illis quod humiliter petebant, videlicet prescriptas ęcclesias cum rebus et decimis et omnibus inibi pertinentibus, ut omni tempore teneant et possideant, sine ullius contradictione, salvo servitio synodali, paratis et eulogiis; et ne ab aliquo unquam molestiam inde paterentur, predictus pontifex hanc precariam eis fieri jussit, quam propriis manibus roboravit, et residentium digitis solidandam porrexit. S. Milonis, Matiscensis ęcclesię episcopi; Milonis et Rodulfi, archidiaconorum; Maioli, subdiaconi; Leobaldi et David, archipresbiterorum. Data per manum Rodulfi, levitę, ad vicem Rodulfi, archidiaconi, IIII kalendas junii, anno ab incarnatione Domini DCCCCLXXXI.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung