CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1554     View  [Back]
Charta qua Gotefredus et uxor ejus Alexandra dant monasterio Cluniacensi curtilum vineasque et servos in villis Curciaco, Segia et Verziaco.
In nomine sanctę et individuę Trinitatis. Notum sit omnibus fidelibus, presentibus scilicet et futuris, quod ego Gotefredus et uxor mea Alexandra, reminiscentes enormitatem scelerum nostrorum, atrocesque inferni flammas evadere cupientes, simulque vitam promereri sempiternam, donamus Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preest donnus Maiolus, abba venerandus, aliquid ex rebus nostris, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in agro Laliacensi, in villa Curtiaco: hoc est curtile in ipsa villa situm, cum vinea simul tenente; et terminantur a mane et a medio die terra Sanctę Cecilię, a sero via publica, a cirtio terra Sancti Petri. Dono et servos his nominibus: Sendelenum cum uxore sua Teutberga et cum filiis eorum Adalbaldo, Walatrude; eo tamen tenore ut, quandiu ego Alexandra vixero, teneam et possideam, et, in vestitura, omnibus annis, duos sextarios de vino persolvam, ac post meum discessum sine ulla contrarietate sive mariti, sive filii, sive alicujus parentis, ad Sanctum Petrum perveniant. Dono et in villa Segia vineam quę terminatur ex omni parte terra Sancti Petri. Dono et in villa Verziaco aliam vineam quę terminatur a mane terra Lezini, a medio et a sero terra Sancti Petri. Et dono unum campum, ubi vocant ad Crantia. Has res denominatas trado ad jam dictum locum cum omni integritate. Si quis autem hujus donationis cartam scindere aut calumpniare voluerit, primitus iram Dei omnipotentis, et sanctorum apostolorum, omniumque sanctorum incurrat, et sit pars ejus cum Juda, traditore Domini: insuper, cogente potestate, cui litem intulerit, auri libras V persolvat; et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Godefredi et uxoris ejus Alexandrę, qui donaverunt et ipsi firmaverunt. S. David. S. Rannaldi. S. Berardi. S. Arlei. S. Ingelelmi. S. Teutberti. S. Ildini. S. Hugonis. Data mense maio per manum Warnerii, levitę, anno XXXVI Lotharii regis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung