CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1555     View  [Back]
Charta qua Adalbertus et Iterius presbyteri dant monasterio Cluniacensi curtilos cum vineis in villis Vallis et Juliniaco.
Dominus ac redemptor noster salutem suorum fidelium desiderans, per semet ipsum proloqui dignatus est, dicens: «Date elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quocirca notum sit fidelibus cunctis, presentibus scilicet atque futuris, quod nos hujus evangelici dicti preceptum adimplere cupientes, ego scilicet Adalbertus atque Iterius, quamvis indigni, presbiterii functi offitio, cędimus atque donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui preest donnus Maiolus, abbas, aliquid ex rebus nostris, quę sunt in pago Matisconensi, in villa quę dicitur Vallis: hoc est duos curtilos cum vineis simul tenentibus; et in eadem villa vineam, quam de Landredo et Salomone conquisivimus, vel quantum in ipsa villa visi sumus habere. In villa etiam Juliniaco, donamus ad jam dictum locum alios duos curtilos cum vineis sibi adjacentibus. Donamus quoque, in vestitura, vineam sitam in villa Masiriaco, quam de Gaufredo conquisivimus. Has ergo res denominatas donamus Deo ac predictis apostolis pro remedio animarum nostrarum omniumque parentum nostrorum seu omnium fidelium christianorum: ea tamen ratione ut, quamdiu ambo vixerimus, teneamus et possideamus, excepto illam vineam quam tradimus in vestitura; et de his rebus quas ad nostrum usum retinemus, omnibus annis vini modium persolvamus, et quisquis ex nobis primus mortuus fuerit, vineam quam de Ledrando et Salomone conquisivimus ad Sanctum Petrum perveniat, et post nostrum amborum decessum, omnes hę res sine ulla contrarietate ad jam dictum reddantur locum. Si quis autem hujus donationis cartam a nobis libentissime factam scindere aut calumpniare temptaverit, primitus iram Dei, sanctorumque omnium offensam incurrat, sitque pars ejus cum Pilato et cum Juda, traditore Domini, nisi ad emendationem venerit, et ne impune transire videatur, cogente judicaria potestate, auri libram componat, donatio vero inconvulsa omni tempore permaneat. Actum Cluniaco publice. S. Adalberti et Iterii, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Bernardi et Heldrici et Adalgerii et Achardi et Annonis et Gotefredi et Odonis. Data mense maio, anno XXXVI Lotharii regis. Warnerius, extimus omnium levitarum, ad vicem cancellarii, recognovit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung