CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1557     View  [Back]
Charta qua Jammo sacerdos dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum et alium mansum in villa Dunziaco.
Redemptor humani generis previdens suorum fidelium salutem, ammonet per semet ipsum, ita inquiens: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Idcirco ego Jammo, humilis sacerdos, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus meis, quę sunt sitę in pago Matisconensi, in villa Dunziaco: hoc est mansum indominicatum, cum vinea et prato simul tenente; qui terminat a mane via publica, a medio die Sancti Petri, a sero Gunterii, a cercio Sancti Petri et Gunterii. Et dono eciam in ipsa villa alium mansum cum vinea et prato simul tenente; qui terminat a mane via publica, a medio die Durandi, a sero Sancti Petri, a cercio guta currente. Infra istas terminaciones, et quidquid ad ipsos mansos aspiciunt vel aspicere [videtur], totum ad integrum trado atque transfundo ad jam dictum locum, pro anima mea et patris mei ac matris necnon et fratrum meorum atque omnium simul parentum meorum, ut omnibus nobis in commune proficiat: et hoc ea racione facio ut, quamdiu vixero, teneam et possideam, et singulis annis, in vestitura, de ipso alodo IIII sextarios de vino persolvam. Si quis autem hanc donacionem a me libentissime factam calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed, coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et inante firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Cluniaco monasterio pullice. S. Jammonis, sacerdotis, [qui fieri] et firmare rogavit. S. Dadoni. S. Arlei. S. Sigefredi. S. Evrardi. S. Heldradi, presbiteri. Data mense julio, anno XXVII Hlathario regis. Rothardus scripsit, et ad vicem cancellarii recognovit.
(Au dos:) Jammo, presbiter, in Domziaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung