CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1558     View  [Back]
Charta qua Heldinus levita dat monasterio Cluniacensi, de rebus proprietatis et pro remedio animæ matris suæ Teudradæ, curtilum in villa Bucdono.
Sacro et exorabili loco in honore Dei omnipotentis atque sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, vocabulo Cluniacum; ego igitur Heldinus, levita, in Dei nomine, dono aliquid ex rebus proprietatis matris meæ Teudrade, pro remedio animę ipsius, ad prefatum locum, ut ei Dominus in suo judicio pius remunerator appareat. Sunt autem ipse res quas dono sitę in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Bucdono: hoc est curtilum unum cum vinea et campo simul tenente, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Duranni, a sero Sancti Petri, a cercio Sancti Vincencii. Infra istas terminaciones, totum ad integrum dono atque transfundo a die presenti, et in relico futuro tempore, pro ipsius anima, et faciant rectores Sancti Petri ab hac die de ipsis rebus quicquid facere voluerint in omnibus. Si quis autem contra hanc donacionis cartam aliquam calumniam movere presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed, coactus per judiciariam potestatem, uncias auri VI persolvat, et postea hæc donacio stabilis firmaque permaneat, stipulacione subnixa. Actum Cluniaco publice. Signum Heldini, levite, qui fieri et firmare rogavit. S. Ramnaldi. S. Teutbodi. S. Odilonis. S. Berardi. S. Magberti. S. Oddonis. S. Adalardi. [Joslenus scripsit mense julio, regnante rege Lothario anno XXXVI.]
(Au dos:) Carta Heldini, levitę, quam fecit Sancto Petro, in villa Budono.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung