CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1560     View  [Back]
Charta qua Maibertus sacerdos dat monasterio Cluniacensi mansum indominicatum et mancipia in villa Marchisoto.
Dominus hac redemptor noster fidelium suorum previdens salutem, per semet ipsum protestare dignatus est, dicens: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Igitur ego Maybertus, sacerdos, hujus ammonicionem pii redemptoris cupientes adimplere, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacensis monasterii, cui preest domnus Maiolus, venerandus abba, aliquid ex rebus meis in comitatu Matisconensi, in agro Fabriacense, in villa Marchisocto, in primis manso indominicato cum omne superposito et exio et regresso, et alias res meas perinquisitas, que ad ipso manso aspicit vel aspicere videntur: hoc sunt vineis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, quesitum et ad inquirendum, preter una vinea et uno campo et uno prato mihi reservo. Et dono vobis de mancipiis meis is nominibus: Duran, cum uxore sua et infantibus suis, et Johan com filio suo I, et Euvardi et una femina que es libera, et ipsa deprecavit ut ipsa in servicium permaneat. Has ergo res denominatas et istas mancipiis dono ad prefatum locum in presenti et in reliquo tempore; et faciant post hunc diem rectores Sancti Petri quiquid facere voluerint in omnibus. Si quis vero, nullum contradicentem, et qui temtare voluerit, de auro liberas IIIIor componat, firma permaneat, stipulacione subnixa. Actum Besorniaco villa pullice. S. Meybert, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Johan. S. Bertardi. S. Rainfredo. S. Adalgis. S. Girbaldi, sacerdoti. S. Arnulfi. S. Evardi. S. Arembert. S. Rotardi. Data per manu Girbaldi, presbiteri, sub die jovis, in mense december, annos XXVIII regnante Lotario rege.
(Au dos:) Maiberti in Marchesot.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung