CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 1561     View  [Back]
Charta qua Wilibertus, filius Wiliberti, dat monasterio Cluniacensi mansum et alias res servosque in villis Luviniaco et Ipgiaco.
Dominus ac redemptor humani generis desiderans salutem fidelium suorum, ammonet per suam veridicam vocem ita inquiens: «Facite vobis amicos de Mamona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula»; itemque: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Hanc ergo piissimam ammonitionem ego Vuilibertus desiderans omnimodo adimplere, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum cœnobii Cluniensis, pro remedio anime meæ atque domni Sigefredi, aliquid ex rebus meis, quæ sunt site in pago Matisconensi, in villa Luviniaco: hoc est mansum unum cum omnibus suis pertinentiis, campis scilicet et vineis, pratis, silvis, aquis et fontem ipsius villæ, molendinum, vircariis, cultum et incultum, totum ad integrum. Et dono in villa Ibgiaco, a prefatum locum, quartam partem de omnibus rebus quas pater meus Vuilibertus in ipsa villa possedit vel conquesivit, vineis scilicet, campis, pratis, silvis, aquis, pascuis, quesitum et ad inquirendum, et servos qui sunt de ipso alodo utriusque sexus; dono etiam servos alios his nominibus: Raimbertum cum uxore sua et filiis et filiabus, Pascalem etiam cum uxore sua et filiis et filiabus. Has ergo res denominatas, sicut jam diximus, dono ad prefatum locum et ad monachos qui ibi Christo militant vel militaturi sunt, pro remedio animarum nostrarum atque omnium parentum nostrorum, et faciant post hac die de ipsis rebus quicquid facere voluerint in omnibus. Si quis autem contra hanc donationis cartam aliquam calumniam inferre voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libras tres persolvat, et inantea hæc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio publice. S. Vuiliberti, S. Siefredi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Leudbaldi. S. item Leudbaldi, filii Ricardi. S. Vualdrici. Data mense decembrio, anno XXVIII Hlotharii, regis Francorum. Rothardus, ad vicem cancellarii, recognovit.
(Au dos:) Carta Vuiliberti quam fecit Sancto Petro, Luviniaco et Ipgiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung